- BRYON
- BRYONGraece Βρύον, item σφαγνὸς, et σφἀγιον, Latine muscus seu lanuginis muscosae flos, in avellanis vocatur ἴουλον in piceis κύτταρον, in laura βοτρύδιον, in quercu proprie βρύον, in genere βρύον vel κάχρυς, ut videre est, apud Salmas. ad Solin. p. 329. et seqq. Inprimis vero Bryon odoratum seu myrepsicum considerari meretur, quod inter aromata relatum, a D. Hieronymo musci nomine indigitari, Hermolaus in Corollario suo censet. Ita autem Hieronymus adv. Iovinian. l. 2. Odoris autem suavitas et diversas thymiamata et amomum, et cyphi et oenanthe, et muscus et peregrini muris pellicula. Plinius uvam populi albae vocat l. 12. c. 28. ubi species armaticas, ex quibus unguenta conficiuntur, enumerans, Eodem, inquit, et bryon pertinet, uva populi albae, optima circa Cnidum aut Cariam in sitientibus aut siccis asperisque, secunda in Lyciae cedro. Eodem et oenanthe pertinet. Non usque adeo bene. In quibusdam enim arboribus quidem βρύον vel τὸβρυῶδες, instar habet uvae, ut in lauro et alba fraxino, non tamen in omnibus. Adde, quod intelligi non possit. quomodo uva populi albae in cedro reperiatur. Ideoque de bryo cedrino locum hunc, ut et qui eiusdem libri c. 23. occurrit, capit Salmasius. Setundam palmam idem Plin. c. 28. dat bryo Cyprio, quod in piceis fortalle, quae laudatissimae in Cypro, nascebatur. Sed et quercinum bryon laudatum, ut apud Dioscoridem videre est etc. Et quidem βρύον addi unguentis βαλανίνοις tradit idem, ut et odoribus ad vaporandum, quae ςθυμίαματα Graeci appellant. Sed unguentis miscebatur, non tam propter odorem (qui tantae suavitatis non est) quam propter Στύψιν, nec per se unguentum faciebat, aut suffimentum, licet suffimentis adderetur. Unde patet, apud Hieronymum loc. cit. muscum non esse βρὑον, sed μόχον, animal videl. gazellae simile in regno Pegu et in Regno Ana Indiae ultra Gangem, e cuius sanguine muscus (odoramenti suavissimi genus) extrahitur, vide infra; plura vero de Bryo odorato, apud Salmas. ad Solin.p. 329. et 1028, ac seqq. Idem de Bryo Marino quod idem est cum fuco marino, agit p. 144. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.